- METTA
- I.METTAfilia Iohannis Comitis Nassoviae, ex Sibylla Ludovici Saxoniae Palatini filia (filiorum novem, octo filiarum fecunda matre) omnium natu minima, Wolffgango Comiti Zollerensi et Sueviae praefecto nupsit: ex eo, ut perhibent, Marchionum hodiernorum Brandeburgicorum et Comitum Hohen-Zollerensium Atavia. Soror fuit, inter alios, Othonis, Comiris Nassoviae, Toparchae Lopperae, Lauriburgii et Sonnenbergii, ab Henrico I. Imperatore cognomine Aucupe, exercitui contra Hungaros summi Ducis constituti, a quo vulgatae Genealogiae Nassovicae series initium capit. Ex marito Fridericum I. genuit Comitem Zolleranum; ita enim Danckonis, qui arcem Zolleranam A. C. 829. tenuisse legitur, posteros, continuâ graduum serie, enumerant Auctores: Rudolfum, sub Henrico Aucupe, Othonem, Wolfgangum Mettae maritum, Fridericum I. Fridericum II. etc. usque ad Fridericum VI. qui cum duos haberet filios, Fridericum et Eitelfridericum, hic Zollerensium, qui in Principum gradum hodie evecti sunt, fuit sator: ille (aliis etiam, Eitelfridericus dictus) Burggravios Norimbergenses, atque hinc Marchiones Electoresque Brandeburgicos ex se dedit. Cyr. Lentulus Geneal. Princip. Nassov. et Spenerus Syllog. Geneal.II.METTAseu Mechtildis de Campen, familiâ veteri inter Nobiles Lunaeburgicos (Reusinero Anna Comes de Compenmois Itala, aliis Comes de Compiegne) uxor fuit Ottonis Ducis Brunsuico Lunaeburgici, qui Harburgios sevit, cum fratribus, in Comitiis Augustanis, rem Religionis ursit A. C. 1530. et vitâ excessit A. C. 1549. Cui, cum praeter alios utriusque secus, in tenera fere aetate exstinctos, Ottonem cognomine Iuniorem genuisset A. C. 1528. linea a reliquis agnatis initiô agnita non est, donec auctoritas Caesarea accessit. Obiit A. C. 1580. Vide Bunting. Chron. Brunsuic. Defecit autem linea haec A. C. 1642. in Wilhelmo OttonisIunioris filio, Phil. Iac. Spenerus Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Brunsuic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.